locutusque est Dominus ad Mosen dicens
ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de
tribu Iuda
et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et
scientia in omni opere
ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et
argento et aere
marmore et gemmis et diversitate lignorum
dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et
in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae
praecepi tibi
tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium
quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi
mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis
suis et altaria thymiamatis
et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua
vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis
eius ut fungantur officio suo in sacris
oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia
quae praecepi tibi facient
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum
meum custodiatis quia signum est inter me et vos in
generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui
sanctifico vos
custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit
illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima
illius de medio populi sui
sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est
requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die
morietur
custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in
generationibus suis pactum est sempiternum
inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim
diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere
cessavit
dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in
monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito
Dei